Primum Mysterium Gloriae. Resurrectio.
(Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. Et cito euntes dicite discipulis eius: "Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis". Ecce dixi vobis".)
(Mt 28,1-7)
Secundum Mysterium Gloriae. Ascensio.
(Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: "Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum".)
(Act 1,9-11)
Tertium Mysterium Gloriae. Descensus Spiritus Sancti.
(Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.)
(Act 2,1-4)
Quartum Mysterium Gloriae. Assumptio Beatae Mariae Virginis.
(Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est.)
(Lc 1,48-49)
Quintum Mysterium Gloriae. Coronatio Beatae Mariae Virginis.
(Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim.)
(Apc 12,1)
Buscar
Últimos temas
Rosario en Latin - Misterios Gloriosos

Admin- Administrador

- Cantidad de envíos: 41
Fecha de inscripción: 27/02/2009
- Mensaje n·1


» Sobre la importancia de Maria
» NOTICIAS
» Sobre la Página
» ¡BIENVENIDO!
» **CONSAGRACION DEL MUNDO AL CORAZON INMACULADO DE LA ENCARNACION DEL HIJO DE DIOS**
» Rosario en Latin - Misterios Gloriosos
» Rosario en Latin - Misterios Dolorosos
» Rosario en Latin - Misterios de Luz